Rozmiar: 15909 bajtów

1284. Oktober 16. Breslau.

Johann von Salesche vergleicht sich vor dem Breslauer Official mit Propst Dominicus über den Zehnten von einer Hube in Salesche.

In Nomine Domini Amen. Noverint universi presentes litteras inspecturi, quod coram nobis Laurencio Officiali curie Wrat. inter fratrem Dominicum prepositum de Domo dei, et Johannem de Zalesse super decimis unius mansi quem predictus Johannes colit in Zalesse, talis concordia intervenit, quod idem Johannes promisit singulis annis libere dare decimam domui supradicte velut ante fecit, ita tamen quod per famulum aliquem domini prepositi vel domus predicte vel decimatorem in campis assignabitur decima supradicta. Et dominus prepositus eidem Johanni pepercit decimam annorun, duorum quibus eandem decimam non exsolvit, tali autem condicione quod sepedictus Johannes jurabit quod dicat veritatem, quantum fuerit de decima anni preteriti quam non solvit. In cuius rei testimonium utraque pars petiit hanc litteram conscribi et nostri Officialatus sigillo roborari. Actum in die S. Galli presentibus dominis, Magistro Petro canonico S. Egidii, Thoma plebano de Zeuina et fratre Ottone de Lubens, Anno Domini M°CC°LXXX° Quarto.

Mit anhangendem Officialatssiegel.
Hugo, I, 489.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów